Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 237
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ita non Terram &Aquam modo, sed &ipsum Aërem revera gravem esse censeo, nimirum respectu Aetherei seu Ignei Expansi, in quo moventur omnia; quod ipsum per se quidem immobile est, facillimè tamen prae aliis corporibus, secundùm exiles sui particulas, quibus aliorum corporum poros permeat, ad motum concitatur, unde &in Animalibus aetherea illa substantia seu spiritus insitus (qui &Naturae &Animae nomine antiquis insignitus) quoad particulas exiles illas, cressioribus corpusculis Elementorum reliquorum inte fusas, substantia per se mobilis semperque mobilis Galeno dicitur. Caeterùm quòd ignem, seu Aetheream substantiam in se spectatam attinet, hanc veluti simpliciter imobilem, sic neque gravem, neque levem esse censeo, cùm utique non habeat, in quo vel sursum vel deorsum moveatur, sed sit expansum quasi aliquod indefinitum, atquetela quasi subtilissima in quaslibet dimensiones exporrecta à divinâ manu creatrice, in qua omnis à divina sapientia ornatus In hoc Expanso omnis oille mundi aspectabilis depictus est. mnium omninò corporum contingit motus primò; ut Expansum illud cùm moveri nequeat, in vacuo (quod nullum est, nec dari potest, utpote quod contradictionem implicat in sua notione) quia &,cùm, si vel daretur vacuum, revera motus nullus in eodem fieri posset, (quia foret momentaneus, atque adeo non motus (quod ab Aristotele est demonstratum 4 Physic. cap. 8. atque evidentiùs à nobis in Theatro Nat. univ. par. 3. Dispos. 5. Quaest. 5. )cumque non sit aliud quodcunque medium Expanso illo prius in quo moveatur; meritò censemus &immobile per se, &neque grave esse neque leve. De quo Expanso item pluribus disserui jam dicta Sectio. 1. Disp. 1. de vacuo. His ita obiter praemissis, accedo ad rem propiùs, Primò, negaveram Aërem intra Aerem ponderari posse; quòd Aër in Aëre non gravitet, nec levitet. Secundò, Phaenomeni vestri, quo Recipiens aëre evacuatus levior observatur, quàm cùm aëre plenus est, hanc rationem esse statui, quòd aër, qui Recipientem ambit post evacuationem aëris antea contenti in Recipiente, ac ingressum atheris Gg 3 Dized by Google Dic atheris in ejus locum, densior sit redditus; adeoque pondus idem minus gravitet in densiore medio, quàm antea in leviore; at neutiquam petendam esse rationem imminutae gravitatis à minori pondere Recipientis, quòd hic pondere contenti antè aëris sit imminutus. Contra prius assertum meum infert CC. Va.