Latin
CAPUT III
Kaspar Schott, Technica curiosa 24
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. EXPERIMENTUM III. Intra collum vasis evacuati aquae immersum, si aperiatur, cum impetu sursum irrumpit aqua. Ecipiente modo dicto Experiment. I. evacuato, &clauso Rper convolutionem clavis E, si is refigatur ab antlia, &inversus immergatur intra aquam, ut in Figura apparet, iterumque revolutâ clave Eaperiatur; magno impetu atque tumultu sursum irrumpit aqua intra vas per collum, instar aquae vehementer ebullientis, vel potiùs instar scaturiginis fontium copiosissimè è vena terrae erumpentium, idque paulatim replet fere ad summitatem usque. Ac primò quidem cùm Experimentum hîc Herbipoli in Recipiente 27. mensurarum capaci sumpsissent, ingressae sunt mensurae 264. Iterum cùm idem tentassent cum alio minore Recipiente 20. circiter mensurarum capace, adeo is repletus fuit, ut vix spatium quod avellana nux repleret, remanserit ab aqua vacuum; quod tamen spatium aër replebat in sphaerulam conglobatus, qui &ad aquae motum huc illuc discurrebat. Nunquam tamen rem eò deducere potuerunt, etiam minore Recipiente adhibito, ut omnem excluderent aërem, mea in praesentia. Pauxillum id aëris dicebant esse illud, quod in epistomii collo, ab orificio Dusque ad clavem E, nidulare statim incipit, dum ab antlia refixus Recipiens defertur ad aquam, cui immergi debet. Sperabant quidem, se illud quoque excludere posse; ac postea asserebant id factum alio tempore, me non praesente. Quod tamen ut credam, adduci difficulter possum: nam semper notavi, dum Experimentum hoc fieret, aquam irruentem intra Recipientem multas excitasse bullas, &copiosam spumam; quod apertum signum est irruentis aëris, unde unde adveniat, aut oriatur. ANNODig