# Technica curiosa 244

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/244
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/244

à Te allegata lecta sit, non dentia tuae deorsum dificilia mover se splentem aëre evacuatum, ut ita levior videatur; sed etiam revera difficiliùs sursum posse moveri propter eandem rationem; nempe ob aërem compactiorem, unde & idem Recipiens post aërem evacuatum gravior possit videriec. Dum, inquam, ita statuo, adeoque suppono, Recipientem aëre evacuatum non modò gravitare minùs, propter medium condensatius redditum, sed & minùs levitare, seu minùs facilè sursum moveri; servabit utique nisum actualem eundem; adeoque respectu ponderis oppositi in altera lance, quantumvis in aëre tenuiore versantis, idem ponderis servabit: Atqui levior deprehenditur: Ergo aliquis à nobis error committitur: Non circa aëris ambientis dispositionem, ut patet ex iis, quae ad CC. Ta. objectiones respondimus; Ergo aliud quid delitescit, quod nondum satis accuraratè perpendimus. Nempe supposui aetherem, seu tenuissimum aliquod corpus indefinitè expansum, esse medium conveniens, in quo non modò crassiora Elementa, & Aqua (quae & in aëre mobilia existunt) queant moveri, sed & ipsemet Aër: cum interim aether immobilis existat, qui nec in vacuo (quod dari non potest) si vel daretur, potest moveri, nec medium aliquod habet tenuius, in quo nitatur ad commune quoddam Universitatis centrum. Hoc quidem verum est, si totum Aethera spectemus: At si ejus spectemus partem inter alia corpora comprehensam mole majori, quàm quâ ordinariè permeat corporum poros, ea connitentibus aliis corporibus versus suae gravitatis centrum, sursum à centro dimovetur. Hic ergo aether in Recipiente conclusus, ob pressionem aëris undiquaque ambientis sursum eniteretur (ut bulla in aqua) nisi gravitate Recipientis deprimeretur deorsum; obnititur tamen gravitationi hujus, sicque pondus Recipientis, quod erat antequam aër exhauriretur, imminuit. Sic verò, quamvis aër in aëre non gravitet, gravitat tamen aër respectu aetheris, in aëre praeter naturam ob aliorum corporum hiatum collecti, ac majori mole detenti. Quantum verò aether ad aëris pressionem nititur sursum, tantum est pondus aëris sub aequali mole prementis: adeoque, quantum renititur Recipiens aethere plenus priori gravitationi suae, quâ, cùm esset aëre plenus, vergeret deorsum, tantum est pondus aëris comprehensi aetheri mole aequalis. Concludo ergo Tecum, Vir Clarissime, Aërem etiam intra aërem ponderari posse. Quod volebas demonstratum.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
