# Technica curiosa 245

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/245

Hinc verò colligo Primò, Recipientem aëre exhaustum leviorem esse quàm ante, non quòd aër antè inclusus unà cum Recipiente gravitaret; sed quòd aether ingressus in locum aëris educti, levitet respectu aëris ambientis, sicque gravitationem Recipientis imminuat. Secundò. Post evacuationem aëris è Recipiente factam, nequaquam esse vacuum in eodem; sed corpus aliquod tenuius (quod aethera, vel ignem vocamus) levitate suâ gravitationi aëris obnitens, adeoque levitationequâdam priorem Recipientis gravitationem imminuens: Quod de vacuo dici non potest. Tertiò, Si Recipiens parari posset, ejus duntaxat gravitatis, ut, ubi aethere vel ex parte, vel ex toto repletus est, levitatio aetheris contenti aequipolleret Recipientis gravitationi, is quemvis in aëre vicino ac quieto datum locum servaret. Silevitatio aetheris admissi praepolleret ejus gravitationi, sursum evolaret ad illam aëris regionem, ubi tenuioris aëris moles aequalis universi Recipientis moli aequiponderaret, ibidemque instar Cometae versaretur. Sic bullae, quas pueri excitant ex aqua finegmate imbuta, evolant sursum, quod ambitus ipsarum, Recipientis instar, tenuiorem aërem, hoc est, aethere quodammodo copiosiore perfusum, fuerit complexus, ut bullae moles universa pondus habeat minùs quàm sit aëris, in quo volitant, sub mole aequaliInterim vides, Vir celeberrime, quàm sim animi candidi, atque unicè in veritatem intenti. Impossibile mihi est à me ipso dissentire; ut in iis sanè quae sunt conscientiae, mori malim quàm conscientiae obluctari. At animo interim aequissimo fero dissensus aliorum, acin gravioribus sanè condoleopotiùs dissentientibus aliis, qui longiùs videntur à veritate aberrare, quàm ulli irascar. Sed pluribus non vacat speculationibus hisce animum impendere distractum undiquaque gravioribus circa aegros curis, & studiis morosioribus, quae ordinaria mihi professio injungit. De reliquis uno verbo dicam &c. Vale. Vir Reverende, atque haec nostra aequibonique consule; ac perge favere Tuo Finiebam 16. Junio Groninga 163. A. Deusingio MDori. Haec

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
