Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 246
Unproofread scanNot analysed yet
Eius de aliter ea aliae funestantes, ne sempestes, Vir claris. mus, atque Doctissimus; quae quoniam &nostrae opinioni, &veritati lucem afferunt ac robur, doctis ac discendi cupidis proponere hic volui. Noto autem primò, probè mihi notum fuisse ex erudita Viri Doctissimi Dis quisitione gemina de Vacuo, aliisque Operibus, ipsum aëri gravitatem tribuere, quamvis loco citato è Joco-seriis videar contrarium insinuasse ob verborum ambiguitatem. Noto secundò, typographicum mendum in eadem Joco-seria citata irrepsisse, dum loco ab Auctore citato legitur absint, pro adsint. Caeterùm in quo conveniat mecum Vir doctissimus, in quo dissentiat, cognoscet Lector ex dictis. Responsiones ad alia quaesita dedimus alibi.