# Technica curiosa 246

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/246
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/246

Eius de aliter ea aliae funestantes, ne sempestes, Vir claris. mus, atque Doctissimus; quae quoniam & nostrae opinioni, & veritati lucem afferunt ac robur, doctis ac discendi cupidis proponere hic volui. Noto autem primò, probè mihi notum fuisse ex erudita Viri Doctissimi Dis quisitione gemina de Vacuo, aliisque Operibus, ipsum aëri gravitatem tribuere, quamvis loco citato è Joco-seriis videar contrarium insinuasse ob verborum ambiguitatem. Noto secundò, typographicum mendum in eadem Joco-seria citata irrepsisse, dum loco ab Auctore citato legitur absint, pro adsint. Caeterùm in quo conveniat mecum Vir doctissimus, in quo dissentiat, cognoscet Lector ex dictis. Responsiones ad alia quaesita dedimus alibi.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
