Latin
EPISTOLAE TRES
Kaspar Schott, Technica curiosa 25-3
Unproofread scanNot analysed yet
I. Deprehenditur quanta sit gravitas aëris nos circumstantis; &quantam in altitudinem propellat aquam intra evacuatum tubum. II. Si vitro sphaerico evacuato superponitur firmiter aliud non sphaericum, ut aër ex hoc violenter in illud attrahatur; contrahitur quasi in se vitrum non sphaericum, &in mille frusta magno fragore durumpitur. III. Ponderare possumus aërem vitro conclusum: quantò enim levius est vitrum post aërem extractum, tantum ponderabat aër antea in eo contentus. V. G. Recipiens quo Pharmacopolae in distillandis aquis utuntur, post extractum aerem tribus aut quatuor circiter lotonibus seu semiunciis levior est, prout Rev. Vestra apud Emiuentissimum Electorem Moguntinum viderit. IV. Veram ac propriam causam ventorum &nubium ex eodem Experimento deprehendimus, dum ventus in vitris clausis agitatur, eumque deinde nubes subsequuntur. Quae omnia, aliaque plura, ab eo tempore, quo apud dictum Eminentissimum Electorem fui, meliùs certiusque aeprehendi. Caeterum quoniam varii rerum curiosarum Amatores, mecum de dicto Experimento per Litteras egerunt, variaque responsa extorserunt; existimo ea, praesertim quae praestanti Philosopho cuidam non ita pridem communicavi, non contraria fore iis quae R. V. imprimenda curat; ideoque pauca quadam hic addere, eidemque Rev. Vestrae gratificandi studio transmittere, non detrectabo. Si ea, quae de dicto Experimento Rev. Vestra in lucem dare cogitat, priùs legendi copia mihi fieret, fortassis non inutile futurum esset. Hisce divinae protectioni nos ambos commendans, maneo Adm. Rev. Dominat. Vestrae Paratissimus S. &A. Magdeburgo die 18. Otto Gerike. Junii Anno 1656. CA