# Technica curiosa 250

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/250
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/250

Innumera alia Experimenta omitto, certissima, & millies exhibita, cujusmodi sunt plurimae Machinae hydraulicae, in Mechanica Hydraulico-pnevmatica non solùm descriptae, sed saepius etiam opere ipso exhibitae. Utrum verò causa vacui impeditiva sit horror aut metus vacui, ut communiter Peripatetici loquun tur, an aliquid aliud; postea discutiemus. Aether replet omnia spatia. Probatur Assertio II. & simul ostenditur, nullam adesse causam evidentem ac insolubilem, ob quam dicatur, in praedictis Experimentis dari verum Vacuum. Nam in omnibus potest adsignari corpus, quod repleat spatium, quod vacuum ab omni corpore videtur: nempe aether, sive solus & purus, sive aliis subtilissimis & aëre longè levioribus halitibus aut spiritibus immistus. Ete nim probabilissimum est, quod diximus cap. 2. hujus Libri, & cap. 28. Libri primi, dari corpus quoddam subtilissimum, ab effluviis & halitibus, quibus aër noster scatet, distinctum, quod spatium omne inter Terrae convexam, & coeli Empyrei concavam superficiem interjectum compleat; quod corpora omnia peno tret, ac permeet; in quo omnia reliqua corpora veluti subsistant, quod nulli cedat, sed omnino immobile sit; aut si cedat una ejus pars, mox alia subsequatur. Quod quidem corpus Aetherem, Hoc autem cor nos cum multis doctissimis Viris appellamus. pus, cùm omne spatium repleat, cum recedentibus aliis corporiaut si dimovea bus è spatio quocunque aut maneat immotum tur, mox aliud eidem succedat; dici non potest, ullm dari in re rum natura vacuum, hoc est, ab omni corpore exinanitum cor pus, ac ne dari quidem posse naturalibus viribus. Vitrum habet poros.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
