Latin
CAPUT V
Kaspar Schott, Technica curiosa 251
Unproofread scanNot analysed yet
Sitamen contendat quis, aetherem &aliud quodvis corpus simul non se compati in eodem spatio, sed accedente corpore aliquo, cedere aetherem, si quis antea erat; ajo nihilominus, tam subtilem esse aetheris substantiam, ut quae vis corpora, etiam vitra, penetret; ac proinde si è spatio aliquo extrahatur, aut expellatur quacunque ratione corpus aliquod sensibile, nullumque aliud succedere queat, accurrere confestim aetheream illam substantiam, ac derelictum spatium implere. Quamvis non desint alia insensibilia corpora, quae eadem spatia derelicta impleant, ut videbimus. Habere porrò &vitrum suos poros, per quos aether, seu Vitrum habet poros. subtilissimus aër furtivè ingredi &egredi valeat, patet ex aliis exemplis. Nam lumen materiale (quod, sive accidens sit, sive substantia, non est spirituale) penetrat vitrum; utique per poros. Penetrat &sonus, qui qualitas est, &non spiritualis: &effluvia Argentum magnetica, quae non sunt spiritualia. Penetrat &Mercurius bibum penenam ut refert Magnanas in Philos. Natur. cap. 16. Propos. 2. num tras titrum. 7. ex doctissimo Digbaeo (à quo id didicit &oretenus, &scripta ad se Epistolâ) aër in liquorem spirituosum corporificatus, &aurum in eo liquore radicaliter solutum, atque attenuatum, conjunctim trajecere ovum philosophicum crystallinum hermeticè sigillatum. Et Mercurius aquâ stygiâ communi, sed optimâ, solutus, per ampullae vitreae poros transudavit. Quod ipsum de Mercurio ait, se audivisse etiam ab eruditissimo viro, mihique Romae notissimo, Dn. Raphaële Magiotti oculato teste. Idem Magnanus cap. 20. Philos. Naturae Proposit. 9. num. 6. ait, audivisse se, quòd lixivium lauri transeat poros vitreae phialae, ita ut haec tota exteriùs madeat eo humore, qui ad gustum exploratus deprehenditur esse sal ipsius lauri. Addit, salem ipsum communem fictile vitrificato plumbo, imbutum pervadere, ac erumpere foras. Enarratis experimentis ferè simile est, quod nuper narravit mihi Expertissimus Dominus Joachimus Beckerus, Medicinae Doctor, &Electoralis Aulae Moguntinae latrus. Incluserat is vitro, &probè occluserat (non tamen fermetico sigillo) tincturam ferri, in certos usus servandam, reposueratque in Musei sui scrinio. Die postero vidit vitrum paenè vacuum, &magnetis frustum non procul inde dissitum, penitus madidum. Confluxerat nimirum eò dicta tinctura, &vel per clausa vitri repagula evaserat, ut amici mici amplerum reueretunt, nota omnibus sympathias alcedit.