# Technica curiosa 257

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/257

Nec in duobus Hemisphaeriis Magdeburgicis, nec in Aheno pistillum resorbente, nec in Magdeburgica Machina aliter constructa, est vacuum, sed vel solus aether, vel simul subtilissimus aër RAtio patet ex dictis hactenus, maximè §. 1. Illa enim hemiHemisphaeria Magdesphaeria, aliaque nominata, nec aliter, nec perfectiùs evacuanburgica non tur, quàm Recipiens, & Globus aeneus. Semper ergo aliquid sunt vacua. remanet, nimirum vel aether, vel aër subtilissimus, qui per poros illorum corporum penetrant. Cur autem divelli à se invicem sine tam ingenti difficultate nequeant hemisphaeria, & cur pistillum tantâ violentiâ rapiatur intrò, dicemus infrà suo loco. §. VII. In tubo vitreo Magdeburgico, aquâ partim repleto, partim evacuato, non est vapraeter aetherem sunt ibi cuum, sed vapores aquei. Tubus Mag. Xperimentum descripsimus lib. 1. cap. 27. verbis Auctoris Exdeburgicus Eperimenti. Causam & rationem, ob quas Auctor existimat non est Savacuum in tubo esse, vide ibi. cuus. Ego ajo, praeter aetherem, esse ibi vapores seu halitus aqueos, qui motu & agitatione aquae evaporant. Est & aër, non tantùm subtilissimus, sed etiam crassus, cujus particulae intra aquae poros latitabant, & agitatione aquae expelluntur, & spatium ab aqua derelictum petunt. Rationes Auctoris allatae non convincunt, ibi esse vacuum. Ad Primam enim respondeo, aërem crassum, qui in vitro est, non ingredi per vitri poros, & meatus alios occlusos, sed jam intus simul cum aqua, & aquae immixtus erat. Aether verò, & aër subtilissimus per poros ingreditur. Et tametsi hoc negaretur, vacuum tamen non est, quia aquei vapores sunt ibi, & aër antea aquae admistus, ut dixi. Ad Secundam respondeo, ut aëris particulae sint tam in vitri summitate supra aquam, quàm intra ipsam aquam, ejusque cavitatem agitatione vehementi causatam, non est necesse dari corpoporum penetrationem, quia aër & vapores per aquam ex motu discissam, ac per ejus poros ascendunt. Descendunt iterum ad cavitatem in medio, aut in fundo aquae causatam, non motu naturali, sed violentâ agitatione. Ad Tertiam respondeo, concursum illum aquae cum frigore non indicare spatiola illa esse vacua.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
