Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 261
Unproofread scanNot analysed yet
Dico I. Causa cur aqua in tubo Magdeburgico evacuato ascendat semper ad certam ac determinatam altitudinem, non est metus vacui. Nam Primò, è tubo potest extrahi omnis aër, nullo interim subingrediente, cùm omnes aditus sint occlusi, &aquis immersi, ut ex modo operandi citatis locis patet. Cùm ergo tunc nihil remaneat praeter aetherem, &quidem in suo statu naturali; nihil est ibi, quod sit violenter rarefactum, &exigat reduci ad statum suum naturalem, ideoque advocet aquam, ne vacuum detur, dum se ad dictum statum reducit. Secundò. Demus, non posse omnem aërem extrahi, sed aliquid remanere; negari tamen non potest, eò plus extrahi, &eò minùs manere, quò diutiùs durat extractio per agitationem analiae (quae agitatio durare potest per quantumvis temporis spatium) aut quò perfectiùs excluditur aditus externo aëri, sive per poros, sive aliunde. Sed quantum vis diu duraverit agitatio, &quantumvis parum aëris remanserit; quantum vis etiam tubus sit longus, &superiùs amplus ac capax; aqua tamen nunquam ascendit ultra ulnarum altitudinem indicatam. Non ergo causa ascensus ad tantam praecisè altitudinem est, quòd parum aëris quod remanserat, &in statu violento fuerat, retrahat se praecisè ad dictam altitudinem, &residuum supra aquam repleat, non jam rarefactum, sed ad statum suum naturalem reductum. Dico II. Vera &genuina causa, cur aqua in tubo Magdeburgico evacuato ascendat semper ad certam ac determinatam alticudinem, est pressio aëris incumbentis aquae, cui tubus immersus est.