Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 266
Unproofread scanNot analysed yet
&ut sint ita rarefacti, atque extensi, ut ad ultimos limites, quos Natura patitur, pervenerint, &non possint magis rarefieri, nec non debuerint minùs extendi? Praesertim si antea in omnibus fuit aequalis Mercurii copia, &ex omnibus aequalis quantitas effluxit? Conatus quidem sum citato loco Magiae, adsignare rationem aliquam, cur ita in omnibus contingat, quàm deinde in P. Honorati Appendice de Vacuo inveni; sed revera nec tunc mihisatisfecit, nec nunc satisfacit, nec cuiquam veritatis amanti, &non pertinaciter Peripateticorum sententiam defendenti satisfacere potest. Ex his patet, causam quae pariter in omnibus quantumlibet inaequalibus fistulis, sive erectis, sive inclinatis, Mercurium sustinet constanter, &eodem loco &tempore invariabiliter, elevatum usque ad horizontem OP, non esse intra ipsas fistulas, sed extra. Nunc discurrendo per singula, aut saltem praecipua phaenomena dictarum fistularum Dico II. Causam ejus rei esse aërem hydrargyro soli, aut hydrargyro &aquae simul, extra fistulas in subjecto vase incumbentem, ac pondere suo Mercurium suspensum in aequilibrio sustentantem. Nam Primò. Ideo Mercurius in fistulis longioribus quàm trium palmorum &novem circiter digitorum, descendit amoto digito ab inferiore orificio, quia cylindrus Mercurii replens totam fistulam gravior est, quàm cylindrus aëreus aequalis crassitiei, inchoatus ab aqua &Mercurio vasis subjecti, &extensus usque ad atmosphaerae &aetheris puri confinia. Reascendit verò iterum Mercurius, iterumque descendit &reascendit, donec tandem post aliquot vibrationes quiescat suspensus, quia in primo descensu propter impetum in motu illo conceptum plus nimio effluxerat, &ideo cylindrus aëreus gravior jam, quàm cylindrus Mercurii, qui in fistula remanserat, eum repellit sursum. Iterum verò descendit, iterumque ascendit ac descendit, propter similem causam, quia nimirum semper vel gravior vel levior adhuc est Mercurii, quàm aëris cylindrus; donec tandem cessante hinc atque inde impetu fiat perfectum aequilibrium inter utrumque cylindrum quoad pondus, perfectaque consistentia. Quod ergo contingit duabus bilancis lancibus, ut, quando oneratae fuerunt, nutent priùs aliquoties sursum atque deorsum, donec fiat aequilibrium &consistentia; hoc etiam contingit Mercurio intra, &aëri extra fistulas. Secundò.