# Technica curiosa 269

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/269

Duodecimum phaenomenum est incertum, ideo in causa ejus adsignanda non laboro. Decimo tertiò. Decimi tertii phaenomeni causa patebit ex dicendis infrà de Experimento cucurbitarum. Decimo quartò. Decimi quarti phaenomeni causa non est aëris externi pressio. Decimo quintò. Decimi quinti causa exponetur infrà, cùm de vi elastica seu dilatativa aëris agemus Decimo sextò. Decimum sextum phaenomenum apertissimè probat pressionem aëris: apertam enim fistulâ in vertice, subingreditur aër, & supra Mercurium fistulae stat cylinder aëSed cylinder aëris non reus tantae gravitatis, quantae infranititur ampliùs esse supra Mercurium, quia invenit corpus aequè grave supra ipsum; ideo cessat pugna, & delabitur Mercurius. Decimi septimi phaenomeni causa non est pressio aëris. Vitimi causa est aëris supra Mercurium in fistula contentum elater, & vis deprimendi; unde minor altitudo Mercurii aequivalet gravitati aëris externi. o) βεοῦ§. IV. Aërem premere corpora liquida, quibus incumbit, probatur Experimentis variis. Ariis aliis Experimentis, in praecedentibus allatis, confirmatur probata hactenus aëris pressio respectu corporum liquidorum. Primum est id, quod attulimus lib. 3. cap. 5. ex quo bene probat Pocquetus externi aëris cum interno Mercurio aequilibrium, ut ex praecedentibus patet. Secundum est id, quod proposuimus ibid. cap. 6.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
