# Technica curiosa 27-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/27-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/27-2

Si hoc; cur si manus terrae aut lapidi incumbat, non premitur ab aëre superiore, cùm tunc parum aëris sit infra manum? Respondeo, aërem constituere cum omnibus rebus hic apud nos in Terra unum corpus; ideo per se solum nusquam moveri debet: sicus aqua intra aquam, aut res aliae quae intra ipsam sunt, moveri non debent. Ubi verò spatium non repletum reperitur, eò movetur aër (ac etiam aqua) & penetrat intro. Quapropter ubicunque sit manus, suprà & infra in aequilibrio ab aëre circumdata est, & simul hemisphaerium, terra, & lapis, quibus incumbit. Quod si intra manum foret spatium vacuum, sine dubio manus unà cum aëre premeretur intrò; sicut latera angularis vitri evacuati intrà premuntur. Sic igitur extra hemisphaeria nihil est ob quod aer manum queat premere: at intra hemispharia est spatium vacuum, quod penetrare nititur aer; quia verò obstant hemisphaeriorum latera sphaerica, comprimit illa; quod ad manum non pertinet. VI. Ad Quintam quaestionem, An quòd lapis politus superimpositus alteri lapidi polito, non possit elevari, ac divelli, si in medio arripias, & perpendiculariter elevare nitaris, causa sit pressio aëris superincumbentis? Lapides Respondeo, maximè. Nam quia ejusmodi duo lapides aqualivoliti sibi ter & simul secundùm omnes partes divelli deberent; non potest admutuo superpositi, spatium intermedium tam citò replere: ideoque ut duo praedicta nomi cur difficulsphaeria, agravitate aëris circumstantis comprimuntur , & com ter divelpressi tenentur, donec aër paulatim penetret. lantur. VII. Ad Sextam quaestionem, An quòd aqua è vase irrigatorio subtus perforato non effluat, si superius orificium digito obstruatur, sit causa pressio aëris infra vas & aquam existentis? Aquae in base irriRespondeo, utique aër premens suspensam tenet aquam gatorio cur Hunc si collum vasis excurreret in tubum viginti ulnas lon smpensa gum, hareat. pium omni aeque e flueret, non essente secretionis anseunt ad sita, ctione. VIII. Ad Septimam quastionem, An in antliis elevetur aqua solùm ob pressionem aëris aquae extra antliam incumbentis, & non etiam ob fugam vacui? Respondeo, aquam in antliis ascendere solùm ab aëris preßionem; fuga vacui erronea imaginatio est.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
