# Technica curiosa 270

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/270

Tertium verò id quod cap. 7. dedimus. Argumentum pro aëris pressione ibidem insinuavimus, patetque ejus vis ex jam dictis. Quartum & Quintum sunt, quae descripsimus eodem libro 3. cap. 8. & 9. ex quibus à simili probatur, aërem premere corpora liquida, quibus incumbit. Sicut enim aqua, tametsi levior Mercurio, premit Mercurium in dictis casibus; ita & aër, tametsi levior aqua, Mercurio, & aliis liquoribus, eos in similibus casibus premit. Alia etiam Experimenta passim libro 1. & 2. partim dedimus, partim insinuavimus, quibus idem probatur

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
