Latin
CAPUT VII
Kaspar Schott, Technica curiosa 273
Unproofread scanNot analysed yet
Esse autem hanc istius admirabilis Experimenti causam, &non metum vacui, patet ex eo, quòd quò majora sunt hemisphaeria, id est, quò majoris diametri, eò difficiliùs divellantur: quia nimirum tunc à cylindris aëreis ambiuntur, ac undique premuntur, tantarum basium, quanta est communis basis hemisphaeriorum. Item, quia cognitâ gravitate aëris tunc ea circumambientis, &cognitâ dictâ communi basi hemisphaeriorum, ac consequenter cylindrorum aëreorum, qui illa premunt (posito quòd nota sit gravitas alterius cujuscunque cylindri aërei) infallibiliter calculari potest, quantum pondus requiratur ad hemisphaeria data divellenda. Vacui meSi autem metus vacui resisteret divulsioni, non magis resitus non testeret in majoribus, quàm in minoribus hemisphaeriis evacuatis net conjuncta hemiposita utrobique omnimoda, aut aequali evacuatione. Potest sphaeria autem fieri aequalis evacuatio utrorumque, si minoribus minor Magdeburmajoribus major evacuatorius cacabus applicetur. Deinde si gica. merus vacui esses causa, ubi esset major metus, ibi esset major divulsionis difficultas: ibi autem major est metus, ubi est major evacuatio: ibi major evacuatio, etiam caetenis paribus, ubi magis continuatur evacuatio: potest autem evacuatio minorum hemisphaeriorum continuari magis, quàm majorum; ergo &c. Vide IcoPraeterea si metu vacui continerentur dicta hemisphaeria, nisal. III. tunc tantùm tam fortiter resisterent divulsioni, si utraque à potentiis ad eorum vertices applicatis traherentur ad perpendicib. III. lum, uel in Fig. I. &III. consus III. cui apopleuet ad vertices, H &L, traherent hinc inde ad perpendicula NH, &LL: quia tunc tantùm deberent tota simul divelli, &aër deberet simul in momento ea replere; quod fieri non posse ajunt Peripatetici, quia ingressus aëris, utpote motus successivus, in momento fieri nequit. At si distractio ab uno latere major esset quàm ab altero, facilè divelli possent, ut fatentur ipsimet Peripatetici in divulsione duorum marmorum politorum sibi mutuo applicatorum.