# Technica curiosa 274

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/274

In nostro autem casu aequalis est difficultas, etiamsi tractio non fiat ad perpendiculum, sed major sit ab uno quàm ab altero latere: quis enim credat, equos semper ad perpendiculum, aut semper aequaliter ab utroque latere trahere? Quis credat, dum casu ponderis tentatur divulsio, tractionem semper esse perpendicularem modo explicato? Objicit quispiam: si cylindri aëris ambientis hemisphaeria evacuata comprimunt illa; ergo cylindri aquei ambientes vesicam aëre plenam, & profundè intra aquas demersam. Respondeo, hoc non sequi, quia vesica plena aëre est levior quàm aqua aequalis molis, ideo vesica tendit sursum: ut hemisphaeria sunt graviora quàm aequalis motus aëris. Multis aliis argumentis idem probari posset, non oriri videlicet difficultatem divellendi hemisphaeria à metu vacui, sed ab aëris circumstantis compressione; sed omitto, & pergo ad alia Experimenta §. IV. Aërem premere corpora solida, probatur Experimento Magdeburgico aheni evacuati, pistillum sorbentis. Xperimentum descripsimus lib. 1. cap. 19. aliisque variis locis Arem pro-mentionem illius fecimus. mere corpoIn dicto Experimento pistillum fuit ex aheno, usque ad ra solida, limbum ejus supremum extractum conatu virorum viginti ad probatur adhuc abfunem ductarium trochleae circumductum applicatorum; ergo eaperimen haeret embolus intra dictum limbum tam fortiter, ut ad illud deto Magdetrahendum versus fundum requiratur totidem virorum conatus. burgico. Idem pistillum ad dictum abeni limbum promotum, detinetur ibi viginti virorum conatu, nè ad fundum relabatur. Nihilominùs quamprimùm evacuari incipit ahenum, delabitur versus fundum, delusâ retentione quadraginta ad minimùm virorum.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
