Latin
CAPUT VII
Kaspar Schott, Technica curiosa 276
Unproofread scanNot analysed yet
Omitto alia argumenta. Dico II. Causam praedicti effectus esse pressionem aëris externi, embolo incumbentis. Nam embolo incumbit cylindrus aëris, cujus basis est aequalis basi internae aheni, seu ipsi embolo; altitudo verò pertingit usque ad extremos terminos atmosphaerae; gravitas denique tanta est, quanta est cylindri aquae habentis aequalem basim, altitudinem verò viginti ulnarum Magdeburgicarum circiter. Si major est abeni, &emboli, &confequenter cylindri aëris incumbentis basis, majus est ejus pondus; si minor, minus. Quando ergo vis retentiva emboli vincitur à gravitate columnae aëreae embolo incumbentis, introtruditur embolus; quando verò retentiva vis emboli vincit gravitatem dictae columnae, non introtruditur, quantum libet diu &multùm evacuetur ahenum. Hinc patet, cur embolus latus difficillimè, strictus facilè retineatur, quò minùs introtrudatur; quia videlicet lato incumbit majus, stricto minus pondus aërei cylindri. Patet praeterea, si emboli basis sit cognita, calculari posse quanta vis retentiva requiratur, quae embolum detineat, &à descensu intra abenum prohibeat.