# Technica curiosa 276

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/276

Omitto alia argumenta. Dico II. Causam praedicti effectus esse pressionem aëris externi, embolo incumbentis. Nam embolo incumbit cylindrus aëris, cujus basis est aequalis basi internae aheni, seu ipsi embolo; altitudo verò pertingit usque ad extremos terminos atmosphaerae; gravitas denique tanta est, quanta est cylindri aquae habentis aequalem basim, altitudinem verò viginti ulnarum Magdeburgicarum circiter. Si major est abeni, & emboli, & confequenter cylindri aëris incumbentis basis, majus est ejus pondus; si minor, minus. Quando ergo vis retentiva emboli vincitur à gravitate columnae aëreae embolo incumbentis, introtruditur embolus; quando verò retentiva vis emboli vincit gravitatem dictae columnae, non introtruditur, quantum libet diu & multùm evacuetur ahenum. Hinc patet, cur embolus latus difficillimè, strictus facilè retineatur, quò minùs introtrudatur; quia videlicet lato incumbit majus, stricto minus pondus aërei cylindri. Patet praeterea, si emboli basis sit cognita, calculari posse quanta vis retentiva requiratur, quae embolum detineat, & à descensu intra abenum prohibeat.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
