# Technica curiosa 278

Kaspar Schott, Technica curiosa, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/278
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/278

SCRVTINIUM IV. An aqua in antlia suctoria ascendat vi aeris prementis. Qo sunt antliarum genera, aliud nimirum suctoriarum seu tractoriarum, aliud pressoriarum, seu pulsoriarum. Presloria antlia est, quando elevatione emboli allicitur aqua intra modiolum, assario seu ventili suo instructum; depressione verò ejusdem pellitur intra tubum modiolo adnexum, & alio assario instructum, atque in altum urgetur. Suctoria antlia est, quando elevatione emboli, assario quoque suo instructi, aër è tubo exantlatur, & aqua è profundo in altum velut suctu aut tractione allicitur. De suctoria praecipuè antlia agit praesens scrutinium. Communiter hactenus putatum fuit, aquam in ea ascendere vi metus vacui, seu ideo vel trahi ab embolo & aëre educto, vel sponte sequi, ut videtur vacuum. Recentiores tamen Philosophi, & Hydraulicorum ingeniosi Artifices, atque Scriptores tradunt, eam vi pressionis aëris ascendere. Hoc nunc discutimus. Ut verò clariùs procedamus, praemittenda est antliae suctoriae descriptio, & tubi duplicis Mercurio & aquâ pleni usus. §. I. Antliae suctoriae seu tractoriae descriptio. CUctoriae antliae variis modis construi possunt. Ad praesenOrem difficultatem clarè ac solidè enodandam, modus omnium accommodatissimus est, quem proponit Emanuel Magnanus (qui omnium optimè praesentem difficultatem examinat) in Philosophia Naturae cap. 20. Proposit. 8. Quem modum tamesi proposuerim quoque in Magia Par. 3. lib. 7. Syntagm. 1. cap. 3. quia tamen ibidem chema antiliae est vitione, aeri inciscum, cum hic re. petere placuit. I. Esto ergo puteus AB, si vis, cubitorum 30 aut plurium al. Vide Icotitudinis, seu profunditatis; in quo aqua sit alta 20 cubitos, v. nig. XIII. gr. usque in O.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
