# Technica curiosa 28-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/28-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/28-2

Et auia Terraqueo globo circumfusus est aër tantoponaere, quantum est pondus aquae vigintiulnis altae; ideo in antliis ad tantam altitudinem ascendit, & non ampliùs. Hinc per Suctoria Instrumenta in tubis fontium, nulla aqua altiùs per suctionem attolli potest, quàm ad viginti ulnarum altitudinem; ac deinde tam altè ulteriùs, quàm alte disponi potest pertica quae in dictis tubis est. Errat ergo Dominus Doctor Augustus Hauptmannus in Tractatu suo Lipsiae edito Anno 16 58. dum scribit pag. 38. Esse indissolubile quoddam vinculum seu nexum Naturae, ut semper corpus unum alteri connexum sit, ab eoque pendeat, ne inter ea vacuum aetur, aut etiam dari queat; & in hoc tam forti vinculo illas suas è profundissimis locis elevatrices & attractrices Hydraulicas Machinas firmiter fundari, atque in opus redigi posse ac debere, &c. Verùm experientia & rei veritas longè aliud docebit, nullumque tale vinculum Naturae esse docebit: sed potiùs cùm antlia in tubis ac fistulis altiùs quàm viginti ulnarum altitudine ab aqua disposita fuerit, certissimè ac verissimè nullum tale vinculum valiturum, sed ibi penitus rumpendum, adeoque nullam aquam tam altè conscensuram. Demum ut hoc vinculum solubile esse ulteriùs & oculariter demonstrem, proximis DEO volente novum de ea re Experimentum perscribam. Interim ejusdem DEI paterno favori ac protectioni nos ambos commendo, & maneo Admodum Reverendae Paternitatis Vestrae Fidelis & Obsequens S. Otto Gericke m. pp. Magdeburgo die ro. Maji

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
