Latin
COROLLARIUM
Kaspar Schott, Technica curiosa 280
Unproofread scanNot analysed yet
tres palmos altitudinis in eo occupet ab EF usque in AL; descendet Mercurius in externo tubo aliquantulùm usque ad signum GH V. gr. in interno verò tubo ascendet usque in CVg. nempe ad tertium ferè latum digitum supra priorem communem horizontem EF. II. Idem cum proportione continget, si in exteriore tubo ponas loco Mercurii aquam, usque in EF v. gr. &superaquam fundas oleum usque ad AL. Idem praeterea in quibusvis diversis duobus liquoribus evenit; dummodò incommiscibiles sint, &diversam gravitatem habeant in specie III. Causa hujus Experimenti (quod non semel cum summa cura fecit Magnanus) cur scilicet infusâ aquâ intra tubum externum, Mercurius in eo descendat ab EF in GH, in interiori verò tubo ascendat ab EF in C, est, quòd pondus aquae, Mercurio in tubo externo incumbens, gravius est, quàm antea erat pondus aëris eidem Mercurio incumbens. Hinc ergo aqua incumbens Mercurio eum premit; &quia cedere potest, deprimit ab EF in GH, cogitque subire interiorem, atque in eo ascendere, donec in Cv. g. fiat aequalitas secundùm libramentum interni Mercurii IC, &aëris CD, cum externo Mercurio GEH, &aqua GHAL. tiv IV. Non ergo solus Mercurius tubi externi cogit ascendere Mercurium tubi interni, cumque tenet elevatum; sed simul aqua externo Mercurio incumbens. Neque hic est ullus vacui metus, cùm omnia sint aperta, &aëri pervia, nec ullum vacui periculum immineat V. Si non habes tubum ALB tripalmarem, sed solùm palmarem v. gr. ut esset tubus MB, si reliqua superior pars MAL resecta foret; immerge (inquit Magnanus) palmarem tubum ME sub aquam in dolio, aut lacu, aut mari, ita ut aqua dolii seu lacus Die lacus alba, sic supra labium. M duos palmos, quanta nimirum. supponitur esse altitudo ab M usque ad AL.