# Technica curiosa 281

Kaspar Schott, Technica curiosa, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/281

Hoc facto, videbis eundem effectum ut antea: nempe videbis Mercurium intra tubulum internum ID altum esse, ut priùs usque in C; in tubo autem externo MB, depressum usque ad GH. Videbis praeterea id, quòd modò maximè facit ad propositum, videlicet illud aquae in dolio, lacu, mari, superfusae ad duorum palmorum altitudinem aquae in tubo MB contentae, non minùs eam cum subjecto sibi Mercurio gravare, quàm gravabateandem antea aqua intra tubum ab M usque ad AL conclusa: ac propterea quoad gravitationem nihil esse discriminis, sive aqua alteri superincumbens clausa sit intra tubum unà cum alia, sive non VI. Quòd si (ut idem Magnanus observat) tubum palmarem externum MB adhuc profundiùs, mergas sub aquam in dolio, aut lacu, & tubulum internum ID prolonges ne aqua ingrediatur per os D; perspicies Mercurium externum tubi latioris MB adhuc magis deprimi ac descendere, Mercurium verò tubuli strictioris ID attolli altius, eâ proportione, quà major erit altitudo aquae supra tubum MB; ita ut quot palmis magis profundè mergitur infra aquam cubus MB, tot digitis altiùs ascendat Mercurius in tubulo DI. VII. Praeterea si supremum os D tubuli DI occludas, quando vel tubum ALB aquâ Mercurio superfusâ imples, vel tubum ME intra aquam mergis; Mercurius in tubulo interno ID non ascendet ut antea, saltem non ad tantam altitudinem. Ratio est, quia aër è tubulo praedicto non elabitur, sed nonnihil comprimitur, & resistit ascensui Mercurii. II NONIA VE. VIII. TanVI.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
