Latin
COROLLARIUM
Kaspar Schott, Technica curiosa 286
Unproofread scanNot analysed yet
&aqua tubi usque ad H, &aquae putei superasfunderetur oleum, quod repleret puteum usque ad M; utique oleum premeNn 3 Dig dibzy G Google premeret aquam putei, &haec simul cum oleo cogeret ingredi aquam per os D tubi, &ascendere ab H usque ad I verbi grat. prout vidimus contingere in tubo duplici, dum Mercurio externo superasfunditur aqua; &contingeret, si loco Mercurii pars inferior EBF repleretur aquâ reliqua pars usque ad AL oleo. Cùm ergo aquae puteali in N consistenti, non jam oleum, sed aër sit superaffusus; &aër gravitet supra aquam, ut multis Experimentis jam probavimus; &aqua per tubum pellatur usque ad I, &non pellatur metu vacui; sequitur eam pelli eò vi aëris aquam putealem prementis. Quotiescunque ergo embolus I elevatur, &ex aqua tubi extrahitur, spatio verò ab embolo relicto succedit alia aqua; succedit ea vi presonis aëris aquae puteali incumbentis. Et si majus spatium tubi ab I sursum relinqueretur vacuum ab embolo, aqua, &aëre; ascenderet aqua ad majorem altitudinem, donec videlicet fieret aequilibrium inter aquam internam tubi, &aquam externam unà cum aëre putei. Quòd si, dum aqua putei subsidit, propter exantlationem, ab O usque in N primum, deinde usque in M, demum usque in L, ingrederetur interim per rimam aliquam inter I &Haër intra tubum; illicò aqua in tubo suspensa descenderet, ab I primùm usque in H. deinde in G, demum in F, ut semper esset in eodem cum externa aqua horizonte. Et ratio est, quia aër aquae internae tubi incumbens tantundem gravaret suam aquam, quantum aër aquae externae putei incumbens gravaret suam. Nam non solùm aër tubo inclusus gravaret aquam sibi subjectam, sed ille etiam, qui cum praedicto incluso continuaretur usque ad suprema atmosphaerae confinia; ille inquam aëris externi cylindrus, qui aequalem habet cum interni aëris cylindro basim Cùm igitur in praecedentibus Experimentis viderimus, aquam vi aëris prementis ascendere solùm ad certam aliquam altitudinem, cubitorum videlicet octodecim, aut ulnarum viginti circiter; ad eandem altitudinem, &non majorem, ascendet in praesenti Experimento antiae. Eadem autem est ratio INIO I. Alius indis alia ratione constructis, &in omnis unaliis Machinis suctoriis, seu ut appellant, tractoriis: nam in omnibus idem est principium elevans, nempe pressio aëris aquae incumbentis. Dico III. Si in praedicto puteo &antlia, aqua solùm pertingeret in puteo usque ad M, in tubo verò usque ad G, &embolus esset dispositus ut antea in I; posset adhuc effici, ut aqua tubi ascenderet usque ad I, &ab embolo sublata effunderetur per canalem CA.