# Technica curiosa 292

Kaspar Schott, Technica curiosa, MONITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/292
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/292

MONITIO. Arias objectiones contra aëris pressionem, illam praesertim, quòd nos non sentiamus pondus aëris nobis superincumbentis; partim insinuavimus, partim solvimus passim toto libro I. Temporis angustiae, & moles in quam praesens liber excrescit, non permittunt diutiùs hisce immorari. CAPUT X. SCRUTINIVM VI. An aër sit praeditus elatere, seu virtute * τὰ elasticâ. Icentiores Phevmaticorum Experimentorum Scriptores Raeri non tantùm pondus, sed elaterem quoque, seu vim ac potestatem elasticam attribuunt, hoc est, innatum ac spontaneum nisum ad sese rarefaciendum ac dilatandum, quo prementibus circum se corporibus resistat, & ubi liber ab eorum pressioprestime est, fontaneis dilatentione selte aut statum sibi natur. liter debitum reducat. Dicam primò, quo modo dictum elaterem explicent: secundò, quibus Experimentis & argumentis probent: tertiò, quid in rei veritate dicendum existimem.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
