# Technica curiosa 293

Kaspar Schott, Technica curiosa, MONITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/293
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/293

§. I. Quomodo explicent Recentiores elaterem aëris. ILlustris Dominus, Robertus Boyle in Experimentis novis deAeris elalaëre, Experim. I. cùm dixisset, aëri quo spiramus, elaterem, seu tu seu spiram, potestatemque elasticam inesse; addit, se per aë elastica quomodo ris elaterem seu spiram hoc intelligere, quòd aër noster aut explicetur. constet, aut saltem abundent talibus partibus, quae si quando incurventur aut incumbentis atmosphaerae pondere, aut quovis? alio corpore comprimente; contiguis illis corporibus se comprimentibus contranitantur, & à pressione ista se liberare, quantum valent, moliantur: quamprimùm verò ea corpora removentur, aut sponte aut à se aliovè depulsa; relaxent. sese, atque explicent, totamque suam molem, quam elastica corpora conET. texuerunt, expandant. Explicat hoc similitudine spongiae, quae compressa constringitur; & a pressione libera, sponte sese iterum dilatat, & ad pristinam suam molem reducit. Explicat & alio, eoque aptiore, ut putat, exemplo cumuli lanae, Vellus enim laneum, aut cumulus lanae aut velleris lanei. ex pluribus tenuibus ac flexibus constat, quorum singuli instar spirarum parvarum sunt, & quàm facilè incurvantur ac comprimuntur, tam facilè rursus extenduntur & explicantur, dum sunt à pressione liberi; utique quia habent virtutem elasticam, hoc est, potestatem se dilatandi. Paulò aliter explicat eandem elasticam virtutem ex Cartesii doctrina, quam suprà cap. 1. adduximus, de aëris natura. Aer enim ut ibi ex citato Cartesio vidimus, nihil aliud est, quàm congeries seu acervus minutarum & maxima ex parte flexibilium liliena parteretulatum, magnitudinis, ventis, omnigenerunque figurarum; quae per calorem, praesertim Solis, in fluidum illud & subtile corpus aethereum, quod terram circumambit & à terra usque ad ultima coeli fluidi confinia extenditur, evehuntur, & inquieto motu coelestis illius materiae in qua fluctuant, aut aliis de causis, ita circumrotantur continuò, ut unaquaeque conetur caeteras omnes, nè in parvam, suaeque activitati circa centrum suum debitam sphaeram ingrediantur, retrudere atque repellere; & si quando ulla in sphaeram suam irruens, impedimento est, quò minùs liberè se rotare possit, expellere, atque abigere.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
