Latin
LIBER
Kaspar Schott, Technica curiosa 3
Unproofread scanNot analysed yet
Quae omnia luculento Tractatu (quem NOVAEXPERIMENTA PHYSICOMECHANICA Nur de materia elasticae, &quidem feceribus, inscripsit) Anglico primum idiomate Anno 1659. deindel anno Anno 1661. comprehendit, &Oxoniae in Angliajuris publici fecit. Alter verò Experimentum dem Magdeburgicum, &quae nos dicto loco de illo litteris mandavimus, breviter &nervosè discussit in doctissima DISQUISITIONE DE VACUO, quam eodem Anno 1661. Amstelodami in lucem edidit. Interea verò Praenobilis &Ingeniosissimus Experimenti Magdeburgici Auctor, tam multa alia illius occasione, ac tam stupenda Experimenta de novo excogitavit, &ab aliquot jam annis domi suae Viris Principibus ac Doctis exhibuit, mihi vero pro sua singulari Humanitate scripto transmisit; ut fateri ingenuè, audacterque pronuntiare non dubitem, nihil me unquam in eo genere mirabilius aut vidisse, aut audivisse, legisseve, aut mente concepisse: nec puto, similia unquam, nedum mirabiliora, à condito Orbe Solem lustrasse. Idem est Magnorum Prinepum, Virorumque doctissimorum, quibus ea communicavi, atque explicavi, judicium. Quoniam igitur (ut initio cum Seneca sapientissimodicebam) in hoc gaudeo aliquid discere, ut doceam, &natura quasi impellor cum Catone apud Tullium lib. 3. de Finib. ut prosim docendo; ingens desiderium me incessit, quaecunque de novo à praedicto Humanissimo Auctore acceperam, publicandi.