# Technica curiosa 3-5

Kaspar Schott, Technica curiosa, EPILOGUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/3-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/3-5

P. Athanafius Kircherus, die 16. Decembris praeteriti Anni 1662. in haec verba, inter alia multa. Ego interim, instantiâ multorum Principum, imprimere cogor Polygraphiam novam & universalem, quâ triplici methodo quivis, etiam linguarum imperitus, solius vernaculae fultus beneficio, cum omnibus populis & nationibus reciproco litterarum commercio communicare potest. Deinde alio quoque modo, priori opposito, quo quivis, etiam linguarum imperitus, quolibet linguarum genere litteras conscribere, & animi sui arcana alteri artificium callenti manifestare poßit. Hisce accedit nova Steganographia, à Trithemio olim promissa, sed à nemine capta. Atque haec sunt, quae Re. V. significare volui, ne me otiosum crederet. Idem Auctor die 2. Martii hujus Anni 1663. scribit, jam sub praelo esse dictam Polygraphiam, consentiente Augustissimo Caesare Leopoldo; sed non nisi pauca imprimi exemplaria, Principibus communicanda. Addit primam Operis paginam, seu Libri Epigraphen, quae ita se habet. ATHA

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
