Latin
CAPUT VII
Kaspar Schott, Technica curiosa 3-6
Unproofread scanNot analysed yet
Primo. Noc transacto diluvio librum edidisse, in quo totam cataclysmi historiam ad aeternam posteritatis memoriam scripto transmisit, testatur Berosus lib. 3. Antiquitatum. Verba Berosi lege apud ipsum, vel apud Nierembergium lib. I. de Origine sacrae Script. cap. 52. Secundò. Scribit S. Clemens Romanus in Recognitionum libris, Cham filium Noc aliquos scripsisse libros. De eodem Cham testatur Abbas Serenus apud Cassianum Collat. 8. in haec verba: Cham filius Noë qui superstitionibus istis, &sacrilegis ac profanis fuerat artibus institutus, sciens nullum post se posse super his memori elem librum in arcam prorsus inferre, in qua erat unà cum patre justo, ac sanctis fratribus ingressurus; scelestas artes, ac profana commenta diversorum metallorum laminis, quae scilicet aquarum corrumpi inundatione non possent, &durissimis insculpsit lapidibus; quae peracto diluvio, eâdem quâ celaverat curiositate perquirens, sacrilegiorum ac perpetuae nequitiae seminarium transmisit in posteros. Tertiò. Scribit Berosus lib. 5. anno quarto Nini Tuisconem gigantem litteris &legibus formasse Germanos, Celtas verò Samithem, &Celtiberos Tubalem. Strabo quoque qui vixit tempore Octaviani Imper. lib. 3. Geographiae testatur, affirmasse Hispanos, se habuisse litteras jam ante sex millia annorum Ibericorum; qui efficiunt duo millia solarium: si verò ab Octaviano supputes retrò duo millia annorum solarium pervenies ad vigesimum annum Nini. Consentiunt ergo Berosus &traditio Hispanorum, antiquissimum usum litterarum ante Moysen apud Hispanos viguisse. Hebraei aliqui Scriptorem faciunt MelchisedeQuartò. chum, Abrahamum, &Eliezerum Abrahami fervum. Nam Ralbi Abraham, cum nonnullis aliis Hebraeis, credunt Melchisedechum scripsisse psalmum 109. Dixit Dominus Domino meo. At Rabbi Aben-Ezracum aliis censet, Eliezerum Abrahami famulum Aaaa 3 lium scripse dictum, Plurimum. Behren beste leo planis, diese, bant Abrahamum composuisse nescio quem librum: &Hebrael aliqui attribuunt ipsi psalmum octogesimum octavum, cujus inscriptio est, Intellectus Ethan Ezrahitae: ajunt enim, Etham, quod Orientem significat, esse Abrahamum qui ab Oriente, hoc est, Chaldaeis in Palaestinam venerat. Eidem Abrahamo Judas adscribunt librum quendam de Creatione. Quintò.