# Technica curiosa 3

Kaspar Schott, Technica curiosa, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/3

Quae omnia luculento Tractatu (quem NOVAEXPERIMENTA PHYSICOMECHANICA Nur de materia elasticae, & quidem feceribus, inscripsit) Anglico primum idiomate Anno 1659. deindel anno Anno 1661. comprehendit, & Oxoniae in Angliajuris publici fecit. Alter verò Experimentum dem Magdeburgicum, & quae nos dicto loco de illo litteris mandavimus, breviter & nervosè discussit in doctissima DISQUISITIONE DE VACUO, quam eodem Anno 1661. Amstelodami in lucem edidit. Interea verò Praenobilis & Ingeniosissimus Experimenti Magdeburgici Auctor, tam multa alia illius occasione, ac tam stupenda Experimenta de novo excogitavit, & ab aliquot jam annis domi suae Viris Principibus ac Doctis exhibuit, mihi vero pro sua singulari Humanitate scripto transmisit; ut fateri ingenuè, audacterque pronuntiare non dubitem, nihil me unquam in eo genere mirabilius aut vidisse, aut audivisse, legisseve, aut mente concepisse: nec puto, similia unquam, nedum mirabiliora, à condito Orbe Solem lustrasse. Idem est Magnorum Prinepum, Virorumque doctissimorum, quibus ea communicavi, atque explicavi, judicium. Quoniam igitur (ut initio cum Seneca sapientissimodicebam) in hoc gaudeo aliquid discere, ut doceam, & natura quasi impellor cum Catone apud Tullium lib. 3. de Finib. ut prosim docendo; ingens desiderium me incessit, quaecunque de novo à praedicto Humanissimo Auctore acceperam, publicandi.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
