# Technica curiosa 30

Kaspar Schott, Technica curiosa, EPISTOLA II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/30

Haec si conjungo, & aërem extraho; à gravitate externi aëris adeo fortiter compressa tenentur, ut sex viri validi non possint ea divellere. Quantò ergo fortiùs comprimerentur, si ulnam integram in diametro haberent? Quòd si tandem violenter divellantur, crepitum instar musqueti edunt. E contrario, si solùm laxetur epistomium, & aër intromittatur, sponte invicem separantur. Dominus Kircherus ulteriùs scribit: Doleo non mihi tempus superesse, ad totam machinationem ex fundamentis confutandam. E contrario ego, non multis quidem verbis (quoniam in philosophicis disputationibus pleraque falsa pro veris supponi possunt) sed per ocularem inspectionem, verum vacuum (quod antehac tamen hic in Terra apud nos, propter aeris gravitatem procurari posse, ipse non credideram) ob oculos ponam, ac demonstrabo; quod quidem vacuum non ingenio, sed casu, inter haec & his similia Experimenta pertractanda, deprehendi. Et quanquam ridere hoc quispiam, aut contrà objicere posset, Vacuum & Nihilum idem esse, ac proinde absurdum omnino esse, velle Vacuum aut Nihilum in ocularem demonstrationem deducere; verissimum nihilominus est fieri id posse. Solùm advertendum est, quid hoc loco Vacui aut Nihili nomine intelligatur. Ego pro meo exiguo captu differentiam facio inter Vacuum, & Nihilum. Nihilum propriè voco, quod penitus in rerum natura non est; consequenter si prorsus nihil est, neque in oculos incurrere potest, nec capi intellectu. Vacuum verò, sive Aether (quae, ut ego quidem intelligo, idem sunt) est in rerum natura, videlicet locus sen spatium omni alio corpore vacuum; in quo aethere seu spatio omne quod corpus est, subsistat necesse est. Non ergo nihilum est Vacuum (tametsi abusivè saepe ita vocari soleat) ideoque singulari quodam modo & arte procurari tandem potest. Praeter hoc in universum iis, qui hoc & alia Experimenta non viderunt, & tamen vacuum è rerum natura eliminare tam operosè laborant, haec consideranda propono. Sit cubiculum, aut conclave aliud, vacuum: ut quis ingrediatur, necesse est ut eo in spatio, quod corpore suo post ingressum occupat, vacuum sit: alioquin si vacuum non messet, sed aliud adesset corpus eodem in spatio; ibidem esse non posset. Adfuit quidem corpus aëris, sed cedere fuit coactum.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
