# Technica curiosa 305

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/305
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/305

Tertio quia si fundus habeat mille foraminula, & collum habeat tantùm unum exiguum osculum; quamprimùm hoc deobturatur effluit aqua ex omnibus foraminibus fundi: cur ergo tot cylindruli aëris, qui aquam fundi premunt, non resistunt uni cylindrulo aëris, qui aquam osculi premit? Respondeo ad Primum, aërem subtus prementem conari quidem pellere sursum aquam vasis, at aërem, aut quodcunque sit corpus illud, quod replet spatium supra aquam inter ipsam & digitum, virtute suâ elastica seu expansivâ resistere, quò minùs aqua sursum pellatur, & digito illidatur. Digitus tamen non sentit pressionem à virtute elastica praedicta corporis supra aquam expansi profectam, quia quoad reliquas sui partes ab aëre ambiente ac resistente circumdatur. Respondeo ad Secundum, parum illud aëris, qui est intra fundum vasis & pavimentum, cui vas insistit, continuari nihilominùs cum aëre externo reliquo, subeunte per occultas & subtilissimas rimas, ac proinde non minorem vim habet, quàm si vas in aëre libero manu sustentaretur. Respondeo ad Tertium, aperto superiori osculo, aërem externum non habere ampliùs supra se in vase corpus levius, ideoque non niti ampliùs eò subire, nec impedire, quò minùs aqua pondere suo nativo jam descendat.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
