Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 306
Unproofread scanNot analysed yet
SCRVTINIVM VIII. De causa aliorum quorundam effectuum pnevmaticorum, &hydraulicorum, qui vulgò adscribi solent metui vacui. I effectus sunt attractio carnis &sanguinis intra cucurbitas medicas, &aquae inter Aeolopilas. §. I. Qua virtute in cucurbitas caro &sanguis compellatur Etu vacui id contingere, hactenus creditum fuit. Aër enim in hujusmodi cucurbitulis flammâ lucernarum, antequàm applicentur, rarefit; postquàm applicatae sunt, &causa rarefactionis abest, condensatur denuo, minoremque intra cucurbitulas locum occupat, quia per condensationem contrahitur. Nè igitur spatium ab aëre relictum maneat vacuum, attrahitur vel sola caro, si haec integra est; vel simul cum carne sanguis, si ea phlebotomicâ lanceolâ est concisa. Haec vetus est opinio. Magnanus, Pecquetus, aliique Recentiores volunt, carnem &sanguinem intrudi intra cucurbitulas pressione aëris externi, carni circa dictas cucurbitulas applicatas incumbentis. Vi enim aëris (ut Magnanus explicat) circumquaque supra cutem gravitantis, adeoque carnem prementis exprimitur atque congeritur è vicinis partibus ad cucurbitulas sanguis, &simul subtus turgens intumescit caro in cucurbitulas, atque Eodem modo rem exdistenditur intrusione istius humoris. plicat Pecquetus: &addit, dum inclusus cucurbitulis aër coepit refrireiligescere, decoque albus eius uisus, quo carnem deperimet.