# Technica curiosa 306

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/306
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/306

SCRVTINIVM VIII. De causa aliorum quorundam effectuum pnevmaticorum, & hydraulicorum, qui vulgò adscribi solent metui vacui. I effectus sunt attractio carnis & sanguinis intra cucurbitas medicas, & aquae inter Aeolopilas. §. I. Qua virtute in cucurbitas caro & sanguis compellatur Etu vacui id contingere, hactenus creditum fuit. Aër enim in hujusmodi cucurbitulis flammâ lucernarum, antequàm applicentur, rarefit; postquàm applicatae sunt, & causa rarefactionis abest, condensatur denuo, minoremque intra cucurbitulas locum occupat, quia per condensationem contrahitur. Nè igitur spatium ab aëre relictum maneat vacuum, attrahitur vel sola caro, si haec integra est; vel simul cum carne sanguis, si ea phlebotomicâ lanceolâ est concisa. Haec vetus est opinio. Magnanus, Pecquetus, aliique Recentiores volunt, carnem & sanguinem intrudi intra cucurbitulas pressione aëris externi, carni circa dictas cucurbitulas applicatas incumbentis. Vi enim aëris (ut Magnanus explicat) circumquaque supra cutem gravitantis, adeoque carnem prementis exprimitur atque congeritur è vicinis partibus ad cucurbitulas sanguis, & simul subtus turgens intumescit caro in cucurbitulas, atque Eodem modo rem exdistenditur intrusione istius humoris. plicat Pecquetus: & addit, dum inclusus cucurbitulis aër coepit refrireiligescere, decoque albus eius uisus, quo carnem deperimet.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
