Latin
ANNOTATIONES
Kaspar Schott, Technica curiosa 308-2
Unproofread scanNot analysed yet
Abalam porrò, seu Legis expositionem, exponendique artem seu scientiam, traditam fuisse à DEO Moysi, &ab hoc aliis inter Judaeos sapientibus, constare putat Picus Mirandulanus ex D. Paulo Epist. ad Romanos cap. 3. &Origene Homilia 5. in Numeros, ad illud Roman. 3. Credita sunt illis eloquia DEI. Verba Pici sunt: Secundò habemus auctoritatem Origenis, cujus testimonium in his, in quibus ab Ecclesia recipitur, est validissimum, quia ubi bene, nemo meliùs. Hic ergo super illud Pauli ad Rom. 3. Quid ergò ampliùs Judaeo est? aut quae utilitas circumcisionis? Multùm per omnem modum. Primùm, quia credita sunt illis eloquia DEI. Dicit Origenes: Considerandum est, quia non dixerit, litteras esse creditas, sed eloquia DEI. Ex quo dicto Origenis habes, quòd praeter litteralem sensum aliud quid traditum fuit Judaeis, quod hic vocat Paulus eloquia DEI: litteras enim, id est, litteralem Legem eis fuisse traditam, nemo negat; sed non imputatur eis ad praerogativam, quia littera per se occidit, &nisi adsit spiritus vivificus, omnino per se est res mortua: sed praeter has litteras tradita sunt eis eloquia DEI, de quibus meritò gloriantur; quae nihil aliud sunt quàm quòd apud Hebraeos dicitur Cabala, id est, verus Legis sensus ab ore DEI acceptus; unde &apud Hebraeos quandoque vocatur tora bechalpe, quod idem est quod Lex de ore nota, quae propter illam successivam receptionem deinde dicta fuit Cabala. Haec Picus. Putat itaque, &D. Paulum, &Origenem, per eloquia DEI intelligere Cabalam, Moysi à DEO, &à Moyse reliEgo tamen neutrum id asserere existimo. Et quis traditam. ad D. Paulum quidem quod attinet, omnes Interpretes quos videre potui, ajunt, ipsum per eloquia DEI intelligere Legem scriptam, seu Scripturam sacram. Origenes verò loquitur quidem de intelligentia Legis &Scripturae, at non de ea quae Moysi solùm &Senioribus populi propria erat, sed quae communis erat omnibus, aut saltem multis, etiam ex plebe. Sic enim habet Origenes loc. cit. Requino tamen, quid est quòd dicitur, primis eis credita esse ese elementa. BER I. Germanente se intere lute liter de libus, an se, sensu &intelligentia Legis? Videmus enim plurimos Judaeorum ab infantia usque ad senectutem semper discentes, &nunquam ad scientiam veritatis pervenientes; &quomodo videbitur verum esse quod dicitur, quia ampliùs aliquid habeant in eo, quòd primis eis eloquia DEI credita sunt, in quibus non intelligunt neque quae loquuntur, neque de quibus affirmat?