# Technica curiosa 308

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/308
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/308

Existimo Quartò, carnem & sanguinem subintrare cucurbitulas ad vitandum vacuum, hoc est, ad replendum spatium quod aër, qui antea rarefactus totam cucurbitularum inanitatem repleverat, postea refrigeratus, ac condensatus, atque adeo ad minorem locum, seu spatium angustius retractus, relinquit. Quid enim repugnantiae, aut quid absurdi in hoc apparet? Hic ergo locum habet metus seu fuga vacui in sensu explicato: nec enim ob effectus aliquos, qui per eum metum explicari non possunt, is omnino è rerum natura, atque è tota Philosophia eliminari debet. §. II. Qua virtute aqua intra Aeolopilas ingrediatur AEtu vacui id fieri, non dubitant Peripatetici. Etenim dum MAEolopilae prunis superpositae, aut flammis injectae, vehementer incalescunt; rarefit aër intus conclusus, & magna ex parte expellitur, manente intus tanto duntaxat, quod ad inanitatem earum replendam sufficit: dum verò aquae frigidae immerguntur; aër intus conclusus frigescit, & frigore contrahitur ad angustius spatium, & per angustum apertum osculum advocat aliud corpus; quare dum dictum osculum est aquis immersum, tantum attrahitur aquae, quantum aër contractus atque addensatus secum pati potest. Ecce effectum metus vacui, hoc est suctum seu attractionem corporis ad replendum locum à corpore alio, hoc est, aëre contracto relictum. Aliter Tister tamen philosophantur Recentionem. Acet. In Aelopila rarefactus, destituitur magnâ ex parte elatere sibi naturaliter debito; aër verò extra Aeolopilam & pondere & elatere suo premit aquam, cui injecta est Aeolopila: hinc aqua pressa, patens osculum Aeolopilae ingreditur, & cedenti aëri succedit Ego existimo, aquam aut metu vacui intra Aeolopilam attrahi, aut naturali ac spontaneo fluxu illabi, addensato intus vi ambientis frigoris aëre; non verò irrumpere vi pressionis, quâ aër externus aquam premit. Nam si intus locus est, ut aqua ingredi possit, nullâ opus est pressione, cùm aqua sponte non solùm per latera, sed etiam per fundum subeat, ubi spatium corpore leviori se plenum reperit, dummodò corpus hoc aut excedere, aut cedere saltem possit

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
