Latin
EPILOGUS
Kaspar Schott, Technica curiosa 309
Unproofread scanNot analysed yet
EPILOGUS LIBRI. OLures alii effectus occurrunt examinandi: sed nolo immorari diutiùs. Quae de aëris preßione, ac dilatatione attulimus, clariora sunt, quàm ut negari queant, etiam ab obstinatis, &Stagyritae opinioni ad pertinaciam usque addictis. Vnde plurimos effectus, quiantea metui seufuga vacui à Philosophis aeque ac Idiotis adscribebantur, aëris preßioni potius, ac dilatationi adscribendos esse, dubitari non debet: nec enim dicto metui, nec ulli alteri causae probabiliter adscribi possunt, ut vidimus. Nullum tamen effectum vacui metu hactenus in rerum natura contigisse, nullum adhuc contingere, persuasum nondum est; nec, ut existimo, persuadebitur unquam.