# Technica curiosa 309

Kaspar Schott, Technica curiosa, EPILOGUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/309
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/309

EPILOGUS LIBRI. OLures alii effectus occurrunt examinandi: sed nolo immorari diutiùs. Quae de aëris preßione, ac dilatatione attulimus, clariora sunt, quàm ut negari queant, etiam ab obstinatis, & Stagyritae opinioni ad pertinaciam usque addictis. Vnde plurimos effectus, quiantea metui seufuga vacui à Philosophis aeque ac Idiotis adscribebantur, aëris preßioni potius, ac dilatationi adscribendos esse, dubitari non debet: nec enim dicto metui, nec ulli alteri causae probabiliter adscribi possunt, ut vidimus. Nullum tamen effectum vacui metu hactenus in rerum natura contigisse, nullum adhuc contingere, persuasum nondum est; nec, ut existimo, persuadebitur unquam.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
