Latin
EPILOGUS
Kaspar Schott, Technica curiosa 311
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo altitudinem aëris ponderosi metiri liceret, si utique aequalis esset ponderis. Nam si Mercurius ad aquam est, ut vt ad unum; &aqua ad aërem, ut 1356 ad unum, ut tua Proposit. 29. Phaenomen. Hydraulic. erit Mercurius ad aërem, ut magis ad unum; cujus triplum 55107; ,seu milliariaque proximè, erit altitudo aeris: quae adhuc esset major, si, ut probabilius videtur, sit aër minoris ponderis, quantò est altior. Vt ut sit; ex bis videtur inferri, quòd dato vase cujus libet liquoris pleno, cui tubus desuper clausus, eodem liquore plenus insistat, tum liquorem in tubo quiescere, cùm pars liquoris infra tubum pariter gravatur à tubiliquore, ac reliqua ab aere premente, per ea, quae Archimedes de Insidentibus aquae: si verò altior sit liquor, &proinde liquor vasis infra tubum magis pressus; tubi liquorem descensurum, itized by Goc Dic rum, usquequò praedictae vasis partes in vase contentae pariter premantur: quod continget, si liquor sit Mercurius, dum sit altus in tubo palmis tribus, &aëris uniformis altitudo milliarium 9, etsi sit aqua palmis 40, &ita de reliquis. Quae tamen censurae tuae libenter submitto &c. Haec Balianus.