# Technica curiosa 311

Kaspar Schott, Technica curiosa, EPILOGUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/311
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/311

Ex quo altitudinem aëris ponderosi metiri liceret, si utique aequalis esset ponderis. Nam si Mercurius ad aquam est, ut vt ad unum; & aqua ad aërem, ut 1356 ad unum, ut tua Proposit. 29. Phaenomen. Hydraulic. erit Mercurius ad aërem, ut magis ad unum; cujus triplum 55107;, seu milliariaque proximè, erit altitudo aeris: quae adhuc esset major, si, ut probabilius videtur, sit aër minoris ponderis, quantò est altior. Vt ut sit; ex bis videtur inferri, quòd dato vase cujus libet liquoris pleno, cui tubus desuper clausus, eodem liquore plenus insistat, tum liquorem in tubo quiescere, cùm pars liquoris infra tubum pariter gravatur à tubiliquore, ac reliqua ab aere premente, per ea, quae Archimedes de Insidentibus aquae: si verò altior sit liquor, & proinde liquor vasis infra tubum magis pressus; tubi liquorem descensurum, itized by Goc Dic rum, usquequò praedictae vasis partes in vase contentae pariter premantur: quod continget, si liquor sit Mercurius, dum sit altus in tubo palmis tribus, & aëris uniformis altitudo milliarium 9, etsi sit aqua palmis 40, & ita de reliquis. Quae tamen censurae tuae libenter submitto &c. Haec Balianus.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
