# Technica curiosa 316

Kaspar Schott, Technica curiosa, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/316
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/316

Quod cùm & mihi, ob irrefragabiles Experientias, indeque deductas evidentissimas rationes, nunc arrideat; cuperem vehementer, totam illam materiam, quam in Mechanica aliisque citatis locis olim tractavi, ad incudem denuò revocare, & huic non novo quidem (Natura enim semper & ubique sibi est similis) at recenter tamen cognito principio accommodare. At quoniam fusior est quàm ut hujus quinti Libri angustiis coarctetur; abstineo, & vel alteri Operi reservo, vel feliciori ingenio pertractandam transcribo; contentus novas quasdam huc spectantes Machinas, à Viris doctis atque Amicis transmissas, in medium proferre, atque explicare. Addam & examinabo unam aut alteram à Dn. de Nigro Ponte evulgatam, tum quia non lever in nonnullis errores, typographi fortassis, & chalcographi culpâ admissos, deprehendo.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
