# Technica curiosa 32

Kaspar Schott, Technica curiosa, EPISTOLA II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/32

imaginatio est eorum qui Experimentum nostrum non viderunt: nam agitatio continuari potest quàm diu lubet; nec unquam vas aut vitrum, quod sphaericum sit, rumpetur, etiamsi (ut jam dictum) equi ad trahendum adhiberentur, qui diu noctuque operarentur. Vbi semel extractus est aër, perfectum est opus; labor reliquus, quantumcunque continuetur, prorsus inutilis est. Excussum stramen flagellari quidem ulteriùs potest, at nihil frumenti ampliùs extorqueri. Et quemadmodum IV. sine fundamento asseritur, solummodò tam diu continuari posse extractionem aëris è vase, quàm diu potest rarescere aër, & non ampliùs: Ita V. decipiunt se ipsos Domini Peripatetici, dum existimant, Contra-Peripateticos adscribere resistentiam aëri qui adhuc intus est, & quasi nihilum est; cùm tamen dicta resistentia aëri qui extra est, adscribenda sit; nec lateat etiam ipsos Peripateticos, quòd nihilum nihil potest operari. Quod Domini Peripatetici ulteriùs addunt in confirmationem opinionis suae. Primò, parum illud aëris, quod in vase evacuato, globuli instar conspicitur, postquàm aquâ sursum ebulliente completum fuit, illum esse, qui antea rarefactus totum vas implebat; est contra experientiam, & visum oculi: nam clarè utique apparet, quo modo propter impetum irruentis aquae spiritus vitales, qui in aqua latent, & propriissimè aer sunt, commoveantur, & unà cum aqua ascendente sursum pellantur; quippe quibus, dum locum ac spatium (id est, vacuum) reperiunt, liberum est erumpere, sursum tendere, & in aërem converti. Quae omnia singulari oculari demonstratione & informatione ostendi possent, si occasio foret. Quod autem additur de aëre, qui intra epistomium nidulavit, arguit errorem in operando, & quod epistomium non fuerit intus rectè elaboratum, & laevigatum, potueritque ob id aërem intra se abscondere. Qui tamen eorum error Invento seu Experimento nostro nihil derogat. Secunda putata confirmatio Donoinorum Peripateticorum, spomas & bullas ex pugna aquae, & aëris praeexistentis in vase oriri est similiter contra claram oculorum in spectionem; quandoquidem manifestè ex ipsa operatione apparet, qua ratione bullulae, utpote spiritus vitales, omnes simul cum subjecta aqua de inferiori ad superiorem regionem vitri ascendant, non verò de superiori loco descendant in aquam subjectam.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
