Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 320
Unproofread scanNot analysed yet
B &C sunt duo vasa seu receptacula aquae, minora quidem quàm A, aequè tamen alta quoad superiores superficies cum superficie superiore vasis A. B est apertum, C verò undique clausum. MM est tubus, per quem aqua ex vase A in vas B derivatur. L tubulus est, per quem ex vase B aqua in vas C deducitur. D est vas ubique clausum. E est vas superiùs apertum. G est vasculum vasi E implantatum, ac superiùs infra vas Dapertum, &aquâ semper plenum. H est tubus curvus inversus utrimque apertus, non at tingens fundum vasis B. K est tubus rectus utrimque apertus nec, fundum vasis B, nec operculum vasis D attingens. I est siphon inversus, ex fundo vasis C deorsum tendens, ac longior tubo H. DG est siphon inversus, cujus crus unum transit per fundum vasis D, &derivatur intra vasculum G: alterum verò crus non tangit fundum dicti vasis D. F est fons tubis &fistulis ad ejaculandum in altum aquam instructus. TT est tubus, per quem aqua ex vase E ad fontem F derivatur Hâc Machinâ existimabat Auctor aquam ex fonte S, ad fontem E, derivari posse in hunc modum. Aqua ex A, per M, flui in B, &ex B pleno, per L, in C: ex C pleno effluit per I, &perit. Interim dum evacuatur vas C aqua, descendit aër ex vase D, pertubum K. Dum aër ex vase D descendit in C, ascendit interim aqua ex B, per tubum H, &replet vas D. Repleto vase D, efflui aqua ex siphone DG, in vasculum G, &ex hoc in E. Ex hoc descendit per tubum T, &exsilit ex fonte F, pleno interim manente vasculo G. in Endius Pipere eadem secus Lunae diuersus prima, Eademiam, eodem modo ex fonte Sin fontem F derivari posse credebatur Error in utraque Figura est, quòd dum aër ex vase D, per tubum K, descendit; nequaquam aqua ex B, per Hascendit; sed ex vasculo G, per siphonem GD, ascendit primùm aqua, deinde deficiente aquâ aër.