# Technica curiosa 320

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/320
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/320

B & C sunt duo vasa seu receptacula aquae, minora quidem quàm A, aequè tamen alta quoad superiores superficies cum superficie superiore vasis A. B est apertum, C verò undique clausum. MM est tubus, per quem aqua ex vase A in vas B derivatur. L tubulus est, per quem ex vase B aqua in vas C deducitur. D est vas ubique clausum. E est vas superiùs apertum. G est vasculum vasi E implantatum, ac superiùs infra vas Dapertum, & aquâ semper plenum. H est tubus curvus inversus utrimque apertus, non at tingens fundum vasis B. K est tubus rectus utrimque apertus nec, fundum vasis B, nec operculum vasis D attingens. I est siphon inversus, ex fundo vasis C deorsum tendens, ac longior tubo H. DG est siphon inversus, cujus crus unum transit per fundum vasis D, & derivatur intra vasculum G: alterum verò crus non tangit fundum dicti vasis D. F est fons tubis & fistulis ad ejaculandum in altum aquam instructus. TT est tubus, per quem aqua ex vase E ad fontem F derivatur Hâc Machinâ existimabat Auctor aquam ex fonte S, ad fontem E, derivari posse in hunc modum. Aqua ex A, per M, flui in B, & ex B pleno, per L, in C: ex C pleno effluit per I, & perit. Interim dum evacuatur vas C aqua, descendit aër ex vase D, pertubum K. Dum aër ex vase D descendit in C, ascendit interim aqua ex B, per tubum H, & replet vas D. Repleto vase D, efflui aqua ex siphone DG, in vasculum G, & ex hoc in E. Ex hoc descendit per tubum T, & exsilit ex fonte F, pleno interim manente vasculo G. in Endius Pipere eadem secus Lunae diuersus prima, Eademiam, eodem modo ex fonte Sin fontem F derivari posse credebatur Error in utraque Figura est, quòd dum aër ex vase D, per tubum K, descendit; nequaquam aqua ex B, per Hascendit; sed ex vasculo G, per siphonem GD, ascendit primùm aqua, deinde deficiente aquâ aër.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
