# Technica curiosa 323-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/323-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/323-2

ut circa axem volubile sit; & dum attrahitur à chorda T, claudat valvulâ R, tubum V, vasis B; & simul claudat siphonem inversum vasis D, elevatione scutellae G. N. est pondus, ut vasculum G, & valvula R, in pristinum locum redeant, & tam siphon inversus vasis D, quàm tubis V vasis B aperiantur; quod fiet, si vascula G & P priùs evacuata fuerint: idcirco requiritur ut pondus N proportionem habeat ad dicta vascula, & debet esse levius quantitate aquae quae vasculo P contineri potest; secis scutella aut vasculum P, quanquam aquam repletum fuerit, non poterit commovere brachium M. O. & Q. sunt rotulae, faciliori motui chordarum inservientes. P. est scutella duabus chordis chordae Tannexa, in fundo hahens orificium, per quod aqua effluere possit. Ast orificium illud debet esse minus tubo inversox; secus nunquam impleretur. Cumque hoc vascus lum impletum, & vasculum G evacuatum est per foramens; attrahet brachium M, sicque claudet tubum V, & siphonem inversum vasis D Haec est explicatio Auctoris. Sequuntur nonnullae ejusdem Annotationes §. III. Annotationes in praecedentem Machinam. 1 NOtandum, vascula G & P debere esse ejusdem magnitudinis, aut saltem vasculum P non debere esse majus vasculo G.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
