# Technica curiosa 324.1-4

Kaspar Schott, Technica curiosa, 324.1 to 324.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/324.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/324.1

Nam si esset majus, clauderetur saepissimè siphon inversus vasis D, antequàm vas D evacuatum esset: licet enim accuratissimè omnia elaborentur, vix tamen eò attinget operantis industria, ut uno eodemque tempore evacuentur simul vasa D & C. Necesse autem est, vas D prius evacuari, quàm nova aqua attrahatur ex vase B, alioquinaër in vase D magis ac magis condensaretur, ac tandem cursum sisteret. Atque haec una ex causis est, cur à valvula deorsum aperibili, in crure externo siphonis vasis D(de qua in praecedenti Machina S. ultimo circa finem) recesserim. Accedit & illa, si valvula illa aquam non subintrat, difficulter tam firmiter se claudet, quin aër subintret. Si autem aqua ingrediatur, verendum est ut aër interceptus in siphone inverso non possit expullulare: aut si pars quaedam expullulet, remanens aër aliquatenus pressus manebit, & transitum aquae per dictum siphonem non permittet. Valvula Rquoque summe necessaria est. Nam si subinde aqua in vas C influit, nunquam attrahet aërem ex vase D, sicque nullus fiet ascensus aquae. Necesse quoque est, ut tubus V vasis B sit magnus & ampluis: Nam si est parvus, minima pars aëris quae subintrat, introitum aquae impedit. Necesse quoque est, ut valvula Rsit aliquo modo crassa, & tam alta, ut aqua supra eam non possit ascendere. In summitate sit perforata: nam cùm hac valvula aquae, non aëris introitus impediatur; expedit ut supernè sit perforata, ut dum aqua in tubo V descendit, aër in eius locum succedat: secus per attractionem tam firmiter claudetur valvula, ut à pondere N non possit sursum trahi. §. IV. Compendiosior constructio praecedentis. Fontis. DAucis diebus post transmissum praecedens schema, notavit a. Ingeniosus Auctor compendium in Machinae constructione non nschentemnendum, quod se ingenstet e dignatus sunt disce lic teris, Argenterato datis die 8. Januarii, Anni 1658. Admodum Reverende & Doctißime Vir, Amice plurimùm Colende. Nuperis meis litteris Tibi transmisi delineationem Machinae Hydraulica priore emendatiorem, & correctiorem. Non dubito quin ad manus Tuas pervenerit.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
