Latin
CAPUT II
Kaspar Schott, Technica curiosa 327
Unproofread scanNot analysed yet
Quod Machinam Hydraulicam, ultimis meis Tibi transmissam, nimis operosam existimas, adeoque de effectu, aut minimùm de continuatione dubitas; non quidem contradico: ast bona &indubitatâ spe ducor, felicem, diuturnumque successum habituram. Nec vereor impedimenta chordularum &rotularum: facillimè enim aliâ inventione, puta brachiis ligneis, aut ferreis, aut catenulis aeneis juvari poterunt. Modo frigus intensissimum mitigetur, subitò in effectum deducams. Plures errores &defectus in priori Machina non observavi, quàm in penultima mea Tibi indicavi. Ac meo judicio valvula vasis averti B, quam claudatur tubus per quem aqua incurrit in vas C, simpliciter &absolutè necessaria est: nam si continuè aqua in vas C influet, non attrahet aërem supernè è vase D, sed continuè satiabitur, &plenum manebit aquâ continuè intrante: &posito quòd plus aquae per siphonem vasis C effluat, quàm per tubum vasis B intrat; initio tantum aquae solummodò attrahetur in vas superius D, quantum plus effluit, quàm intrat, in vas C: &aqua, quae attrahitur, paulatim quidem augebitur, sicque aqua intrans minuetur; sed hac ratione vas C fere bis evacuabitur, antequàm vas D semel impleatur, sicque tota harmonia corrumpetur. Scriptis hoc explicare difficile est; sed fac reflexionem penes Teipsum, facillimè comprehendes. Scutellam vasis superioris D, aut potiùs E, secundum quid tantùm necessariam duco. Si enim 1. confici poterit ut vas D semper sit evacuatum, antequàm vas C sit impletum, &effluere incipiat, ne harmonia perturbetur: si valvula deorsum aper bilis talis confici poterit, ut dum aër extrahitur è vase D, nullus aër ingrediatur: 3. si valvula illa deorsum aperibilis ita confici voterit, ut uerem in siphone inverso non condenset, sic ut aquae ascensus &transitus non impediatur (nam siphones inversi suapte naturâ, etiamsi nullum impedimentum, pura valvulam, vulam, habeant, quandoque sunt immorigeri &renitentes, quod mihi saepissimè contigit, ut dum convivis jocum poculis, siphonibus inversis instructis exhibere vellem me ipsum risui exposuerim? Si inquam hatres conditiones cum valvula deorsum aperibili consistere possunt; valvula talis retineri potest. Sed cum ego summopere de illis dubitem, praesertim de tertia; scutellam sum amplecus, per quam siphon inversus manet omnino liber dum aqua effluire debet, &firmissimè clausus dum aër extrahitur.