Latin
CAPUT XIII
Kaspar Schott, Technica curiosa 33-3
Unproofread scanNot analysed yet
meum quaesitum, &difficultatem, quorum mentionem feci initio praecedentis Epistolae, his verbis: Hoc ut meliùs intelligatur, &ut difficultati Reverentiae Vestra solidius respondeam; paulò fusiùs, quàm in priori Epistola, rem deducam. Scribit Reverentia Vestra: Aqua quinque ulnarum altitudinis in tubo amplo, gravior est, quam aqua quinque ulnarum in tubo angusto. Si ergo gravitas aëris extrinseci propellit aquam in tubo angusto ad quinque ulnas, eadem gravitas non poterit elevare aquam ad eandem altitudinem in tubo amplo, &c. Ego autem dico quòd sic.