# Technica curiosa 33

Kaspar Schott, Technica curiosa, EPISTOLA II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/33

Et etiamsi cum aqua nihil aëris exterioris intret, neque (si rectè operatio instituatur) intrare queat; parum tamen aëris, quod in aqua est, unà cum aqua irrumpere non nego. Hoc tamen vacuo nihil derogat: ideo enim spiritus ejuscemodi cum aqua irrumpunt, quia vacuum reperiunt; quod nisi esset, non irrumperent. Num ergo ob tam imperceptibilem rem vacuum omne in rerum natura reficiendum? Num saccus tritico effuso, ob unicum granum residuum, pro non evacuato habendut? Provoco interim ad nuperum casu inventum Experimentum, de quo antea; nosque ambos divinae Omnipotentis DEI protectioni ex corde commendo, ac maneo Reverentiae Vestrae Benevolus Servus & Amicus Otto Gerick. m. pp. Magdeburgo 22. Julii Anni 1656.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
