# Technica curiosa 332

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/332
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/332

§. IV. Annotatio in praecedentem Epistolam. Xistimat Auctor, Peripateticorum & aliorum communiter. Lsententiam secutus, aquam in praecedenti Machina, & inomnibus aliis similibus, ascendere metu vacui è vase inferiore A (vide Figuram I. Iconismi XVI.) in vas superius C, dum dictum vas C aëre, & vas B aquâ evacuatur. Quod & nos in Mechanica Hydraulico-pneumatica supposuimus. At ex praecedentibus Libris constat, aliud adesse principium quod aquam sursum pellat, nempe pressionem aëris aquae incumbentis. Patet praeterea ex iisdem Libris, quanto pondere premat cylindrus aëreus vasa aëre sive ex toto, sive ex parte evacuata, quibus incumbit. Causa itaque cur cistularum plumbearum C & D clausarum, & ab aëre & aquâ evacuatarum opercula, fuerint intus compressa, non fuit rarefactio aëris interni, seu metus vacui extracto aëre illo interno; sed fuit pondus aëris externi, dictis cistularum operculis incumbens, easque vehementer premens. Si sphaerica fuissent vasa C & B, dictus effectus non fuisset secutus, quia ob figuram sphaericam magis restitissent pressioni aëris. §. V. Delineatio Fontis Basileensis, omnibus numeris absoluti. Dmodum Rever. Dom. Amice plurimùm colende. Tardiùs hisce Te compello, quàm par est, debitumque promissum solvocet. Hactenus enim fontem promissum transmittere non potui. Nam aliquotio mihi persuaseram, me scopum meum adeptum fuisse; verin continuè emet amnes aestantitate ementa est. Tandem partes, elemen. p. mnium victor evasi. En igitur delineationem totius. Machinae, Vide Iconismum quam in domo mea construxi; felicemque progressum habet. In scheXVI. nate omnia lingua vernaculâ fusè explicavi, adeoque hisce non ero Fig. II. prolixus. Siphones inversos, praesertim in vase inferiore, rejicere coactus sui, quia aqua per siphonem inversum non tam libere fluit, quàm per tubum. Quod & Tu notasti in Mechanica Hydraulico pacumatica, Theoria IV. pag. 30. & ego experientiâ comprobavi.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
